monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, 27, 4
Isidorus in libro Sententiarum (Lib. II, c. 3): «Mendaces faciunt, ut nec vera dicentibus credatur: reddit enim saepe hominem multa falsitas, etiam in veritate suspectum. Saepe vera praemittit, qui falsa dicturus est; ut cum primum acquisierit fidem, ad reliqua mendacia audientes credulos faciat. Multis videntur vera esse, quae falsa sunt; et ideo non ex Deo, sed ex suo mendacio loquuntur. Nonnunquam falsitas veriloquio adiungitur, et plerumque a veritate incipit, qui falsa confingit.» Idem post pauca: «Summopere cavendum est omne mendacium; quamvis nunquam sit aliquid mendacii genus culpae levioris, si quisquam pro salute hominum mentiatur; sed quia scriptum est: Os qui mentitur, occidit animam . Et, Perdes omnes qui loquuntur mendacium : hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cuiuslibet per eorum fallaciam defendatur; nec suae animae noceant, dum praestare alienae carni nituntur: quanquam hoc ipsum peccati genus facillime credamus relaxari. Nam si quaelibet culpa sequenti mercede purgatur, quanto magis haec facile abstergitur, quam merces ipsa comitatur!»